Hľadaný výraz: Mk 1,23-28; Lk 4,33-37, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 2
23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo; et exclamavit 24 dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”. 25 Et comminatus est ei Iesus dicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”. 26 Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. 27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cum potestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”. 28 Et processit rumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.

33 Et in synagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna: 34 “ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te qui sis: Sanctus Dei ”. 35 Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exi ab illo! ”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illo nihilque illum nocuit. 36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt? ”. 37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.

1

mail   print   facebook   twitter